HISTORIA LIBRI IV REGUM

CAPUT VIII: De Naaman

#IV Reg. V#Gen. XLVIII

Naaman autem princeps erat militiae regis Syriae, vir dives, et assiduus, sed leprosus. Et latrunculi de Syria captivam duxerant puellam de Israel, quae erat in obsequio uxoris Naaman. Quae ait ad dominam suam: Utinam fuisset dominus meus ad prophetam Samariae, qui curaret eum. Tulit Naaman argentum, et aurum multum, et decem mutatoria vestium, id est decem paria, vel novas vestes, quae sic vocantur pro mutatione vestium veterum. Tulitque secum litteras regis Syriae ad regem Israel, in haec verba: Scito quia miserim ad te Naaman, ut cures eum a lepra. Et audiens rex Israel blasphemiam, scidit vestimenta sua, et ait: Nunquid ego Deus sum, ut curem hominem leprosum? Occasiones quaerit adversum me. Et misit ad eum Elisaeus dicens: Cur scidisti vestimenta tua? Veniat ad me, et sciat prophetam esse in Israel. Stetit itaque Naaman, et equitatus ejus ad ostium Elisaei. Qui misit ad eum dicens: Lavare septies in Jordane et mundaberis. Cumque abiret Naaman indignans, quod non tetigisset eum, invocans nomen Domini, dixerunt ei servi sui: Si rem grandem dixisset tibi propheta, facere debueras, quanto magis quod modicum est? Descendit ergo, et lavit se in Jordane septies, et mundatus est. Et rediens stetit coram Elisaeo, et ait: Scio quod non sit Deus alius in universa terra nisi in Israel. Et obtulit ei benedictionem. Cumque renuenti vim faceret, ait Elisaeus: Vivit Dominus, quia non accipiam. Et ait Naaman: Obsecro ut tollam onus duorum burdonum de terra hac. Est autem burdo ex equo et asina. Secundum quosdam tulit terram, ut sterneret eam in templis idolorum, ut stans super eam adoraret Deum terrae Israel, ne offenderet dominum suum, si pariter non adoraret. Sed verius videtur quod fecerit altare Domino ex ea ad immolandum. Unde et subdit: Non faciet servus tuus ultra holocaustum, ac victimam diis alienis, nisi Domino. Unum est quod mutare non possum, cum innititur rex super manum meam, et adorat in templo Remmon, oportet me simul adorare. Ora Dominum ut non imputet mihi hoc: Et abiit Naaman electo terrae tempore, id est cum elegisset terram ad portandum. Hebraeus sic habet: Abiit ab eo aliquanto terrae spatio. Eadem ambiguitas in Genesi legitur: Eratque vernum tempus, et ingrediebatur Ephrata. Hebraeus habet: Adhuc spatium terrae erat, et ingrediebatur Ephrata. Et sic Latinus interpres posuit electum tempus, vel vernum pro spatio. Cucurrit autem Giezi post Naaman, ut aliquid acciperet ab eo, et ait: Dominus meus misit me ad te dicens: Venerunt ad me duo adolescentes ex filiis prophetarum, da eis talentum argenti et vestes duplices. At ille dedit ei duo talenta, et vestes, et tradidit ei pueros qui deferrent ea, et abscondit ea in domo. Cumque vespere staret coram Elisaeo ait: Unde venis, Giezi? Qui respondit: Non ivit servus tuus quoquam. At ille: Nonne cor meum tecum erat, cum reversus fuerat homo in occursum tuum. Accepisti argentum, ut emas possessiones. Sed lepra Naaman adhaerebit tibi, et semini tuo in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus. Non legitur ad litteram Giezi filium habuisse leprosum, nec posterum. Certum est autem de Giezitis, quod lepra Simoniae respersi sunt.